Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Prot. 1769/94/L
DECRETUM
Nostris quidem temporibus populi christiani spiritalis sensibilitas erga Misericordiam Dei eiusque mirabilia permultum accrevit atque cultus eiusdem Misericordiae large diffunditur in dies.
Ad hoc revera notabiliter contulerunt Litterae Encyclicae a verbis “Dives in misericordia” initium sumentes, quare a Summo Pontifice IOANNE PAULO II die 30 novembris 1980 sunt datae et in quibus, uti notum est, perspicuis rationibus extollitur ipsa Dei Misericordia, cuius manifestation apicem attingit in Paschali a Christo patrato Mysterio, quod nune vero in Ecclesia perpetuum redditur in celebratione eucharistica.
Ad Misericordiam autem Dei peculiari modo in lucem ponendam in euchologia Missalis Romani, Summus Pontifex IOANNES PAULUS II benigne mandavit Missam de Dei Misericordia apparari, cuius formularium inter Missas votivas Missalis Romani collocaretur ad usum communem in Missarum celebratione.
Textus autem Missae huiusmodi ab ipso Summo Pontifice probatus nune publici fit iuris, ita ut adhiberi valeat veluti Missa votiva, iuxta rubricas quae in Missali Romano inveniuntur quaeque usum earundem Missarum votivarum moderantur. Missa “de Dei Misericordia” tempore dato in proximam reimpressionem Missalis Romani inseretur et quidem inter Missas votives eiusdem Missalis.
Faxit Deus, ut laus et amor in Dei Misericordiam cotidie apud populum christianum abundanter efflorescent usque dum Misericordia illa, quae est ab aeterno, in aeternum in caelis prorsus collaudetur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Exaedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 septembris 1994.
+ Antonius M. Card. Javerre
Praefectus
+ Gerardus M. Agnelo
Archiepiscopus a Secretis